- DEVOTA
- DEVOTAapud medii aevi Scriptores, femina seu virgo, quae eastitatem Deo vovit. Hodie Monialis, apud Macr. Hierolexico. Vocis origo ex veteri aevo, quo devoti dicebantur, qui debitam devotionem Maiestati Imperatorum praestarent: unde in vett. Saxis, Numini maiestatique eius devotus, Graece ἀφοςιωθεὶς quod qui facere detrectarent, indevoti et laesae Maiestatis rei dicebantur, Graeceκαθοςίωτοι, Salmas. ad Trebell. Pollion. in Gallienis. Vide quoque infra Maiestas. Imo iam antea, et quidem proprie Devoti milites dicti: ut qui se devoverent, sequeve totos Reip. ac postmodum Caesari consecrarent. Quare illi apud Dionem l. 53. ςοὶ καθωςιώμεθα, et devotio militis tam frequens, in Cypriani Scriptis; quam in rem vide infra aliquid voce Sacramentum, plura apud Desid. Heraldum ad Arnob. l. 3. De devotione vero devotisque varii generis, apud Hebraeos, vide Ioh. Selden. de Iure. N. et Gent. iuxta disciplinam Hebr. et supra ubi de Anthemate etc. Ita Devotissimus, Καθο???ιώτατος, titulus honorarius, concessus Domesticis et Protectorihus, in leg. 6. 8. 9. Cod. theod. hoc tit. Item de Agentibus in rebus, Collat. Carthagin. A. C. 411. apud Car. du Fresne Glossar. Silentiariis quoque, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.